monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 181
Quia etiam informes et impoliti lapides in fundamentum aedificii poni solent, cum tamen postea pulchri et bene compositi lapides in muro parietum eius exquirantur: ita etiam in infantia Ecclesiae sacerdotes secundum quod tunc inveniri poterant, in officium illud positi sunt: sed modo in spirituali populo plenus numerus illorum reperitur qui ad sacerdotalem officium apti sunt ita quod saeculari onere terrenae copulationis occupati non sunt.